라틴어 문장 검색

sed nihil in spe aliqua sibi responso, cum duce remanens, fideliter illi in omni militari subjectione constrictus, comitem prorsus exfestucavit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 70:6)
et militare obsequium eorum in omnibus negotiis tuis procul dubio crede semper tibi in omni fide et subjectione paratum:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 70:13)
Quanto amore quantaque dilectione mea paterna caritas tuam diligatfilialem subiectionem, vix tibi possem narrare, vel lingua mea posset aliquatenusexplicari.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 1:3)
hominis enim causa esse praecepta sunt, ut eorum subjectione humana praestaret conditio.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 4:2)
qui inter sollicitudines iudicum per multa distentas, irresolubili nexu vincientes negotia, laborant, ut omnis quies litibus implicetur, et nodosis quaestionibus de industria iudicia circumscribunt, quae cum recte procedunt, delubra sunt aequitatis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 13:2)
Nam una civitate expugnata, quicquid in ea gente rebelle videbatur, subiectione promissa conquievit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 816 235:3)
Eadwerd et Aelfthryth semper in curto regio nutriti cum magna nutritorum et nutricum diligentia, immo cum magno omnium amore, et ad omnes indigenas et alienigenas humilitate, affabilitate et etiam lenitate, et cum magna patris subiectione huc usque perseverant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 75 78:6)
Si, inquit, ego te nunc rogem ut mihi dicas et quasi circumscribas verbis cuiusmodi ' homo ' sit, non, opinor, respondeas hominem esse te atque me.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 13:2)
quae totius rei sub oculos subiectio!
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, III 8:2)
Quid enim potest dici 'citra oceanum' esse, cum undique oceanus circumscribat omnis terras et ambiat?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 21:1)
Huius Publili sententiae feruntur pleraeque lepidae et ad communem sermonum usum commendatissimae, ex quibus sunt istae singulis versibus circumscriptae, quas libitum hercle est adscribere:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XIV 4:1)
Itaque si notiones ipsae mentis (quae verborum quasi anima sunt, et totius hujusmodi structurae ac fabricae basis) male ac temere a rebus abstractae, et vagae, nec satis definitae et circumscriptae, denique multis modis vitiosae fuerint, omnia ruunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 17:8)
Vires autem et actiones corporum circumscribuntur et mensurantur, aut per spatia loci, aut per momenta temporis, aut per unionem quanti, aut per praedominantiam virtutis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 413:13)
Interea vero parum perspiciunt homines quod hoc sit quod solitudo nominatur, et quibus finibus circumscribitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 1:6)
Si tamen aliquid sit ingenitum, non oportet quod propter hoc ipsum sit incorruptibile corruptione largius sumpta, quae scilicet est non [in materiam nec] in contrarium, sed in puram negationem, sicut potest corrumpi omne ens causatum circumscripta virtute conservantis.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 66:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION